[235] EPISTOLA XXXV.

PATER FILIO.

S.D.

Quod mandata nostra curae habueris, gratum. Sed o vota irrita, o inanes cogitationes! Quid evenerit, rogas? Facinus indignum ac malum. Scito Curiales heri ante meridiem frequentes convenisse, non quidem in Curia, sed (uti rebus prolatis solet) in domo Praesidis WINGARDENI; ibi de negotio hoc librario Comitia ac quaestiones habitae, simul accusationes institutae adversus Curatores absentes, ignaros, inauditos, indefensos; & quidem multo criminosissimae, universis ac singulis una voce succlamantibus, libros eos non publici, sed privati juris esse, hoc est, Curialium, quippe Concilio Provinciali peculiariter quondam testamento legatos, a nescio quo, quem tamen ipsi collegam sibi fuisse somniabant. Scires de facto quidem constare, caeterum nomen Testatoris longa temporum intercapedine haeredibus excidisse; nisi quod grandaeviores ipsum IOHANNEM CUM LIBRIS, vulgo indigitatum, quasi per caliginem meminissent. Sed hoc •μνημονικον αμαρτῃμα•. Proinde in Collegii, quod Ordinibus vicarium, potestate non esse, libros suos alienari, eosque Academiae dilargiri, ac LEYDAM porro Haga transferri. Nec Praesidem unquam, aut senatum passuros, tam insignitam contumeliam sibi vel a Curatoribus vel ab Ordinum Collegio irrogari. Vindicias facturos potius interdicto retinendae possessionis ac manu injecta, jus suum asserturos. Quid multa? discessio tandem in eum sententiam facta, ut Librariae suae veteri manum postliminio injiciant, neu fugitivam eam fieri, neve in aliorum Dominorum leges rem suam per incogitantiam, vel incuriam transire patiantur. Ego interea Senatus consulti illorum, ac deliberate intercessionis , juxta cum ignarissimis gnarus rem factam nos habere arbitrabar, somnio beatus, praesertim impetrato jam Diplomate, quod hesterno primum die interim dum isti, ut dixi, Comitia sua agitant, a CONRADO scriba, post tot dierum frustrationes, mane domi meae accepi, sed cum lege, ut WINGARDUM Praesidem convenirem, eique decretum illud inspectandum exhiberem antequam jussa Collegii exsequi, aut Bibliothecam movere, vel librorum hinc quidpiam amoliri insisterem. Sensi extemplo de compacto rem geri ut in Velabro oleariis. Ego tamen opera mea par esse nolui, itaque recta ad aedes Praesidis. Quid quaeris? mordax janua, janitrixque mordax. Tandem Dominus aedium matutina fronte progreditur, non quidem in atrium, sed vero in aream subdialem; consistimus; caussam interventus mei expromo, exhibeo decretum. Ille statim acriter mecum expostulare, inclamare Curatores, stomachari adversus decreti illius largitores, eosque de alieno largos, ac beneficos appellitare. Mox objicere mihi authoritatem Senatus ac Concilii sui sententiam planam facere, prorsus decretoriam. Ego contra quasi fulminatus hac pronunciatione, facti invidiam verbis mitigare, deprecari culpam satisfactione uti, hoc est, pro Curatoribus caussam dicere, qui in suspicionem fraudis immeritissimo suo traherentur. Nos tamen nihil praeter officium nostrum fecisse, si rem literariam ac bibliothecam Academiae, nostrae fidei ac custodiae concreditam hac Hagiensis , imo publicae Librariae accessione promotam acque amplificatam expetissemus, in quo si quae culpa commissa, errori potius, quam fraudi cujuspiam aut malitiae imputandum. Nam cui, obsecro, sit verisimile, struices istas librarias ad Curiam, aut Fori Patronos pertinere, in quibus tam pauci, vel nulli potius juris civilis interpretes? Caeterum illud mihi cum privatim, tum publice acerbissimum accidere, quod pro summi beneficii semente malae gratiae messem nunc demum me metere intelligam, posteaquam tot dierum laboribus de nihilo exantlatis, tam cara praesertim temporis annona, primus ego bibliothecam istam impensis olim IOHANNIS HARII exstructam, ex situ & pulvere in apricum protuli, hactenus ignorabilem ac plane sordidatam, ne dicam pro derelicto habitam. Quid mirum? quam alii ne natam quidem; alii nec volam, nec vestigium ejus reliquum esse suspicarentur, nisi nos Nomenclaturam fecissemus. Quid multis? Tranquillari sensim visus est, ac defervescere, ita ut etiam gratias mihi hoc nomine ab universa Curii deberi palam ac publicitus testaretur. Tandem discessum, cum hac lege, ne quid novaretur, neu Decretum publicum exsequi properarem, sed ut integram rem omnem in reditum Collegae mei Domini BANKII reservare animum inducerem, tum demum vacuum atque opportunum fore, certi aliquid ac solidi super hac libraria controversia, de communi Curatorum, ac Concilii Provincialis sententia statuere ac pronunciare. Hic dialogus sic conclusus est, quem scripto nunquam fueram commissurus, nisi me rei indignitas moveret eo indignioris, quod haec tragula nobis ab iis potissimum ex transverso injecta, a quibus minime oportebar. Quanta spe exciderimus vides. Itaque cophinis nihil opus fore video ad libros transportandos; teque libero hac cura. Caetera quae restant (restant autem quam plurima) praesenti, ut spero, sermoni reservaturus. Interim vale, ac veni, quod tamen absque incommodo tuo fieri velim, & (quae ratio maxima est) Principe tuo non nolente, Hoc mihi gratius facere nihil potes. Iterum vale.

IANUS DOUSA, P.